monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 19, 2
Et ut diebus quos signare volebamus litterae sufficerent, non singulis has diebus, sed alternis apposuimus, atque ideo non ultra o litteram alphabetum tangere opus erat. Praeposuimus eidem operi paginam regularem, quae X et IX alphabeta huiusmodi a diversis literis inchoantia, totidem annorum circuli decennovenalis caperet, simul et mensium singulorum signorumque vocabula duodecim, quae hoc ordine disposita est, iuxta numerum dierum quibus luna zodiacum pervolat: XXVII lineas habet in longitudine, nominibus signorum ante, nominibus vero mensium retro adnotatas, ut qui signorum imperitus est ex mensium tamen notitia possit invenire quod quaerit; X vero et IX habet in latitudine lineas quae ordinem decennovenalis circuli supra adnotato annorum numero praemonstret. Cum igitur anno quolibet diem quemlibet quo in signo vel cuius mensis in partibus lunam habeat scire volueris, aperto Codice nota litteram, quae eidem sit praeposita diei, et recurrens ad regularem paginam, in qua litterarum est distincta congeries, eodemque statim anno ex titulo frontis invento, illam quam quaerebas litteram eiusdem diei invenies, atque ante ac retro inspiciens, quod signum quemve mensem e regione habeat adnotabis.